- OCELLI Vestium
- OCELLI VestiumHebraeis dicuntur maculae rotundae, acuplumarii intextae: unde verbum vestem oculure, et opere plumariô oculos vestibus intexere, et quod oculatum est et oculis intextum. Sed et Latini oculos, istiusmodi vestium notas vocavêre. Unde Vestes purpurâ oculare, apud Tertullian. de Pudic. Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire est: pro purpurâ clavare. Sunt enim idem ocelli seu oculi hi, quod clavi; qui aliter signa, notae, plumae etc. Salmas. ad Vopisc. in Carino. c. 20. Vide quoque hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.